June 17, 2009

Alia sententia de sancto Thoma

"Et quantum ad fructum devotionis spiritualis privatur qui non attendit ad ea quae orat, seu non intelligit; sed quantum ad fructum meriti, non est dicendum quod privetur: quia sic multae orationes essent sine merito, cum vix unum pater noster potest homo dicere, quin mens ad alia feratur."

Sanctus Thoma etiam erat similis nobis. :)

June 7, 2009

Sanctus Thoma dicit de matrimonio

Non poteram me detinere ab risu quando legi sententiam sequentem de commentario sancti Thomae super I epistolam beati Pauli ad corinthios. Dicit de versu primo capitis septimi, quod est, “de quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non tangere

Hac est sententiam de sancto Thoma: “Secundo quantum ad corpus, quod vir subiicit per matrimonium potestati uxoris, se ex libero servum constituens. Servitus autem haec prae omnibus aliis est amara. Unde et Eccle. VII, 27 dicitur: inveni amariorem morte mulierem. ”